monumenta.ch > Hieronymus > ad Hebraeos, 1
>>> Hieronymus, ad Hebraeos, 2

Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.437 r
1 csg75.834 csg68.377 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
4 tanto meliuwb69.55 ror angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit uwb12.32 v et adorent eum omnes angeli Dei
7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
8 ad Filium autem csg75.835 thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
9 dilexisti iustitiam bnf107.436 r et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum csg68.378 tuarum sunt caeli
11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

bsb110737.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik